Logo Vestigia vorauer bibliothek Logo Uni Graz

 

Praefatio.

'Collectio librorum manuscriptorum delecta' (Uhlirz), qua canonia Voraviensis gaudet, ad usum quotidianum religiosorum necessaria inde a fundatione monasterii (1163) coepta, per saecula sequentia, praesertim sub bibliophilis canoniae praepositis Bernardo I. (1184-1202), Bernardo III. (1267-1282), Conrado II. (1282-1300), Andrea de Pranpek (1433-1453) atque Leonardo de Horn (1453-1493) aucta, usque in hodiernum diem maxima cum sollertia custodita est ac conservata (cf. ms. 277).

Ut ex antiquissimis catalogis (cf. ms. 17 et 342/2) et ex catalogo codicum manuscriptorum Voraviensium 1733 a bibliothecario Francisco Julio Gusmann conscripto apparet, praeter multos Codices liturgiae vel scholae claustrali servientes, qui usu consumpti sunt, non nimius numerus codicum periit vel in alias bibliothecas devenit (cf. Denis I 1263 n. 328; Menhardt 140 n. 99; Universitätsbibliothek Graz n. 310).

Ut thesaurus literarius adhuc exstans studiis scientificis melius pateret, decem ante annos novum codicum manuscriptorum catalogum secundum methodum, quae ex ipso catalogo sufficienter elucet, incepi conscribere, quod opus multis aliis laboribus saepe detentus, longe distans a bibliothecis modernis, necessitate parcendi pecuniae coercitus, inter varias et vere non parvas difficultates feliciter tandem perfeci. Hisce difficultatibus attribuantur defectus, quibus hic catalogus laborat; si autem quid placet, plerumque est meritum doctissimorum ac peritissimorum virorum, qui consiliantes et adiuvantes me inter varia discrimina laborantem benignissime promoverunt, quorum speciali laude vere digni sunt sequentes: Wien, Nationalbibliothek: Universitätsprofessor Hofrat Generaldirektor Dr. Josef Bick, die Vorstände der Handschriftenabteilung Oberstaatsbibliothekar Professor Dr. Ottokar Smital und Oberstaatsbibliothekar Professor Dr. Hans Gerstinger, Staatsbibliothekar Dr. Emil Wallner; Graz, Universitätsbibliothek: Oberstaatsbibliothekar Direktor Dr. Franz Gosch, Staatsbibliothekar Doktor Anton Kern; Roma, Biblioteca Apostolica Vaticana: Scrittore Prelato Dre Augusto Pelzer; München, Bayerische Staatsbibliothek: Geheimrat Professor Dr. Georg Leidinger, Direktor der Handschriftenabteilung; Kons.-Rat Universitätsprofessor i.R. Dr. P. Nivard Schlögl, O. Cist., in Wien; Universitätsprofessor Dr. Konrad Zwierzina in Graz; Hofrat Gymnasialdirektor Dr. P. Anselm Salzer, O. S. B., in Seitenstetten: Stiftsbibliothekar Dr. Berthold Cernik, Can. reg. S. Aug., Theologieprofessor in Klosterneuburg; Universitätsdozent Spiritual Doktor P. Virgil Redlich, O. S. B., in Salzburg; Bibliotheksrat a. D. Dr. Max Josef Husung in Helmstedt; Privatgelehrter Dr. Ernst Schulz in München; Theologieprofessor P. Ludwig Kösters, S. J., in Frankfurt a M.; Dr.Heinrich Ostlender, Sekretär des Albertus-Magnus-Institutes in Köln; Theologieprofessor Dr. P. Krispin Moser, O. Cap., in Freiburg i. d. Schw.; Universitätsdozent Dr. Johann Mandl, Direktor der Buchdruckerei 'Styria' in Graz. Quibus omnibus necnon et pluribus confratribus meis, qui ad multa, maxime vero ad inspiciendas, revisendas atque corrigendas plagulas typographicas libentissime mihi praesto fuerunt, me oportet maximas referre gratias. De cetero velim orare cum quodam librario saeculi XIII. (cf. ms. 77): 'Deus, cuius nec initium nec finis agnoscitur: praesta, quaesumus, ut qui Tua gratia cooperante hoc opus ad finem usque perduximus, Te bonorum finem omnium sine fine cum sanctis omnibus percipere mereamur.'

Voravii, die 7. Januarii 1936. Auctor.

 

 

 
 

Thomas Klampfl

2.10.2009

Aminata S. Roth

25.5.2018